• : Sawyer 842, MS 1, Boundary 4: London, British Library, Add. 82931
  • : Winchester, New Minster
  • : Hampshire
  • : «Stathe» on the Isle of Wight
  • : 3

Isti sunt termini unius hyde terre apud Stathe ·

Inprimis pone pedem ad superiora limitis dicti the ware sic procedendo ad lapidem positam apud portam · Ab illa porta pertranseas ex australi parte tenens longitudinem illius prati paludosi quousque peruenias ad paludem seruilem usque ad tyche feld · Deinde reuerte per austrum tenens longitudinem illius prati paludosi quousque attingitur lapis qui stat apud ben ham · Ac tunc ex oriente apprehende longitudinem illius paludis recto tramite quousque attingas montem illum · ab illo monte a meridionali plaga pertranseas longitudinem illius prati paludosi quod ducit ad what wyst A what wyst teneas partem occidentale quousque perueneris ad col-yng burne · deinde serua longitudinem aquarum decurrencium progrediendo per occidentem ad illam foueam spaciosam · deinde tenendo borialem plagam cum longitudine illius fouee recte ad illam portam · Ab illa porta recte discurras secundum quod assignatur usque ad torrentem · Tunc per longum riuulos pertranseas ad terminum appellatum Fugyl flete ab illo termino recte in mare ·